monumenta.ch > Hugutio Pisanus > sectio 2 > sectio 194 > sectio 347 > sectio 60 > sectio 86 > sectio 92 > 7 > sectio 20 > sectio 2 > sectio 1 > sectio 23 > sectio 269 > sectio 20 > 5 > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistularum selectio, 22, 13
Statim ut volueris sapientiam veri audire Salomonis et ad eum veneris, confitebitur tibi cuncta, quae novit, et inducet te rex in cubiculum suum et mirum in modum colore mutato sermo tibi ille conveniet: Quae est ista, quae ascendit dealbata? Haec idcirco, mi domina Eustochium - dominam quippe debeo vocare sponsam domini mei - ut ex ipso principio lectionis agnosceres non me nunc laudes virginitatis esse dicturum, quam probasti optime, eam cum secuta es, nec enumeraturum molestias nuptiarum, quomodo uterus intumescat, infans vagiat, cruciet paelex, domus cura sollicitet, et omnia, quae putantur bona, mors extrema praecidat - habent enim et maritatae ordinem suum, honorabiles nuptias et cubile immaculatum - sed ut intellegeres tibi exeunti de Sodoma timendum esse Loth uxoris exemplum.